- TACHYGRAPHIA
- TACHYGRAPHIAArs est celeriter scribendi; quô fine varias scripturas humana curiositas, pro scriptionis compendiis, excogitavit. Apud Romanos certe iam tum in peculiari charactere a Notariis desudatum fuit, ut verba non perscirberent, sed signarent, prout Lipsius loquitur, Cent. 1. ad Belg. Ep. 27. Et apud Graecos famosa tria illa triangula in se invicem ducta, non obscurum huius rei specimen praebent, quae Antiochus Soter omnibus nummis suis insculpi curavit, quaeque vocem ΥΓΙΕΙΑ denotare creduntur. Vide supra, ubi de Notis, Siglis, Signis etc. Numquam autem melius se habuit, quam inter Anglos nostrô tempore, quô prolixas contiones seu sermones sacros eâ celeritate consignare visi sunt, ut vere Martialis illud in eos quadret, l. 14. Epigr. 208.Currat lingua licet, manus est velocior illis,Nondum lingua suum dextra, peregit opus.Describit hanc Artem Io. Wallis The Schoolmaster to the Art of Stenography Lond. A. C. 1647. Thomas item Schelton Tachygraphy or Schortwriting. Lond. A. C. 1647. et Ioh. Wilkins c. 12. Libri, cui tit. Mercur or the secret messenger; nec non Ier. Rich. Tab. mai.manuductionis locô emissâ; qui et integrum Psalterium in minutissimam formam hâc viâ contraxit et edidit. Principia eius breviter haec sunt: 1. Ut normam unice habeat pronuntiationem vocum, non autem scriptionem ordinariam. 2. Literarum locô ductus simplicissimos rectos, circulares, semicirculares, aut seorsim aut iunctos, usurpat. 3. Vocales nullas ponit, sed omnes ex positu literarum iudicat. 4. Articulos plane omittit. 5. Verba auxiliaria, praepositiones, coniunctiones, terminationes frequentiores, non scribit, sed signô digno scit. 6. Communioribus quoque vocabulis et phrasibus ac sententiis abstinet, signis tantum earum vice positis. Iidem Angli, an universalis eiusmodi character sperandus sit, quem unaquaeque Gens patriâ linguâ legere et reddere possit, non minus sollicite quae siverunt; sed successus huc usque minus ex voto respondit. Plura hanc in rem vide apud Auctorem Anonymum Historiae Orbis Terr. l. 1. c. 9. sect. 3. §. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.